

Epistola I B. Joannis*
Caput 5: Versus 14
Et haec est fiducia.Multipliciter eadem quae supra promiserat inculcat, ut nos ad orandum vivacius excitet.Secundum voluntatem ejus.Qua vult ut quod velit rogemus, vel quales nos esse desiderat ad rogandum veniamus. Si volumus nostram salutem et proximorum non discordamus a voluntate Dei. Si voluntas nostra per ignorantiam a voluntate Dei recedit, bona voluntas Dei nostram stultam corrigit, ut apostolo Paulo contigit.